- LUCTA
- LUCTAan a luendo, i. e. solvendo, quod uterque luctântium ab altero se solvere niteretur; an a luxando, quod alter alterius membra luxare conaretur, dicta est. Hi enim omni modo corpore conserto brachiisque implicitis nitebantur se invicem humi prosternere, ut mox videbimus. Hoc ἀρχαιότατον τῶ ἀθλημάτων, ut ait Aristot. antiquissimum et vaferrimum ex omnibus certaminibus: utpote in quo luctator sese ad omnes motus, qui in bello necessarii erant, exercebat. Neque enim incaute se praebebat colluctatori suo sed caute et scienter declinabar declinanda, donec victoriae locum reperiret. Itaque in hoc certamine, id praecipue agebatur, ut, priusquam Athletae implicarentur, de loco et statione contenderent. Mox ita pugnabant, ut aliquantum respirarent: quo pacto πάλιν ἐπαυεδύοντο τοῖς αὐτοῖς ἀγωνίσμασι, rursus inibant eadem certamina, Philo περ. μεθ. Luctabantur autem olim nudi, pudendis περιζώματι aliquo velatis, donec Orsippe quodam, dum inter luctandum velo soluto is impeditus victoriam e manibus amitteret, superato, ut habet Eust. Comm. in Hom. nudi in posterum penitus committi coepêrunt. Inungebanturque oleo, s. unguento. quod ceroma appellabatur, et ex oleo, pulvere ac cera mixtum erat; tum pulverem inspergebant, qui ex variis regionibus adferri solebat, inprimis vero Aegypto ac Puteolis. Et quidem de Aegypto Suet. in Ner. Claud. c. 45. Nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina naius nuntiaretur pulverem Luctaroribus aulicis attulisse. Vide et Plin. l. 35. c. 13. Hinc locus Conisterion appellatus legitur, apud Virruv. l. 5. c. 11. quod ibi pulvere et oleo luctaturi aspergerentur, ut prehensiones firmiores, neque lubricae essent. Mart. Graeco voc abulo hanc inspersionem ἁφὴν apppellavit, l. 7. Ep. 66. cuius Epigraphe in Philaenim.Et flavescit aphe, gravesque draucosAlterno faciti rotat lacerto.i. e. in palaestra flavescit aspergine arenae. Tactum arenae vocavit Ovid. Met. l. 9. v. 36.Inque vicem fulvae tactu flavescit atenae, etc.Vide Ant. Thys. IC. Notis in A. Gell. l. 3. c. 15. Inspergebant vero se pulvere mutuo Luctatores. Stat. Theb. l. 6. v. 846. et seqq.Tum madidos artus alterno pulvere siccant,Collaque demersere humeris, et brachia lateVara tenent ------ ------ ------Vide quoque luctam Herculis et Acheloi, apud Ovid. ubi supra. Porro in vera Lucta, vitalia contorquere et ilia firmo nexu implicare erat permissum, quod Graecis τὰ μέςα λαβεῖν dictum. Dico, in vera Lucta: Namque in militari luctandi ratione, quae ludicri tantum et exercitationis causâ instituebatur, non tam severis legibus agebatur. Nam nec nudi luctabantur, ut luctantium in Graecia mos erat; et pro vitalibus baltheum sibi invicem contorquere solebant. Unde Claud. qui postea Imp. in istiusmodi exercitationis genere, cum robur suum experiretur, iratus militi, qui non baltheum, sed vitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussisse legitur, apud Treb. Pollion. in Vita eius. Omnis autem Luctae ratio in subvertendo adversario consistebat, quod καταβάλλειν Graecis: unde responsum Laconis, de antagonista, a quo Olympiae victus fuerat, οὐμένουν κρείττων, ἀλλὰ καββαληκώτερος. Inrer stantes igitur ac rectos hoc certamen agebatur; nec enim nisi stantem deicere ac solo illidere licebat, quod ῥῆξαι proprie vocabant. At humi nexus implicabant et explicabant Paucratiastae. Sed nec semel deiecisse in ὀρθοπάλῃ s. Lucta sufficiebat. non nisi enim ter deiectus ab adversario, victus habebatur. Seneca de Benef. l. 3. c 3. Cursor metam prior contingit: velocitate alium, non animo, antecessit. Luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Hinc in Epigr. vet. Milo, qui cum in certamen luctae descendisset, nec antagonistam reperisset et vocaretur ad palmam, sorte lapsus est: multis non coronandum esse clamantibus, quod cecidisset.Α᾿νςτὰς δ᾿ εν μέςςοισιν ἀνέκραγεν οὐχὶ τρἰ ἐςτὶν,Ε᾿ν κεῖμαι, λοιπὸν τ᾿ἄλλα μέ τις βαλέτω.Surgens in medio exclamavit, non tres sunt,Semel iaceo, ceterum ulterius me aliquis deiciat.Quasi diceret, semel cecidi, non ter, οὐχὶ τρἰ ἐςτὶν, subint. πτώμωτα Iapsus etc. Salmas. ad Solin. p. 289. et seqq. Vide quoque supra in voce Conquiniscens, et infra Nexus, orthopale, Palaestra Stare, ubi aliquid etiam de terminis luctae ut et in voce Strangulatio, ac Sublpantare. Donabatur tandem Athleta victor, et quidem, uti in Pugilatu, cui multum cum Lucta affinitatis erat, praemiis maioribus, uti docet Hercules apud Euripid. Alcest. Act. 5. ubi leviorum certaminum praemia equos facit.------- τοῖσι δ᾿ αὖ τὰ μείζοναΝικῶσι πυγμὴν καὶ πάλιν βουφόρβιάΓυνὴ δ᾿ ἐπ᾿ αὐτοῖς εἳπετ᾿ ----------- At qui graviorum certaminumVictores erant, pugilatu nempe et luctâ, boves:Mulier autem una sequebatur ------Ipse Hercules, ob victoriam in Lucta contra Antaeum partam, Mercurio in hoc misso coronatus est: cum Disci et Iaculi certaminibus, non tam coronae propositae essent, quam alia quaedam paraemia. νικητήρια, ἐπιχείρια, γέρα, ἔπαθλα etc. dicta. C. Paschal. Coron. l. 6. c. 24. Sed quod Graeci Romanique nudas feminas nudosque adolescentes in suis Gymnasiis, luctaturos producerent, merito reprehendit Q. Ennius, ut retulit Cic. Tusc. Quaest. l. 4. Namque flagitii principium est, nudare inter cives corpora. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. Ex Lucta et Pugilatu, Pancratium constabat, de quo suo loco dicemus etc. Vide plura hanc in rem, praeter Auctores iam citatos, apud Fabrum Agon. Hier. Mercurial. de Arte Gymn. c. 8. Alios, nec non hîc passim, inprimis ubi de Gymnasus Vett. uti et Ludis Sacris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.